monumenta.ch > Plinius > sectio 90

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 90
{XXVIII} Scorpionibus contrarius maxime invicem stelio traditur, ut visu quoque pavorem iis adferat et torporem frigidi sudoris. itaque in oleo putrefaciunt eum et ita vulnera perungunt. quidam oleo illo spumam argenteam decocunt ad emplastri genus atque ita inlinunt. hunc Graeci coloten vocant et ascalaboten et galeoten; in Italia non nascitur. est enim hic plenus lentigine, stridoris acerbi et araneis vescitur, quae omnia nostris stelionibus aliena sunt.